Proverbs 18

etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel de luce desperat, ex desperatione sibi peccandi frena relaxat; sed opprobrium futurae damnationis nulla ratione evadit, quem nulla divini timoris memoria cohibuit. . Quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, de quibus subdit: Aqua profunda, id est, verba sapientium lavant mentes et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant aut ariditate deficiant. . Qui enim coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur. . Substantia terrena, etc., usque ad quasi inexpugnabili muro cunctas hostium arcet insidias. . Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiae noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat. Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat. Dicit enim saepe iratus ea quae placatus, quia dixit, poeniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur. Donum charitatis, etc., usque ad ac sibi libenter obtemperare faceret. . Omnis qui vere justus est, etc., usque ad ejus humilitatem digna mercede remunerat. . Cum populus Judaeorum et gentium, etc., usque ad ab infidelium incursione defendunt. . Humiles spiritu humiliter Dominum adorant, ut Publicanus: superbi sua merita jactant, ut Pharisaeus. Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judaeus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judaea natis, intelligi; quia magis amarent credentes ex gentibus, quam suae gentis incredulos.
Copyright information for VulgGlossa